Löydetty 8031 Tulokset: Ló
accedens propius Judas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem (Liber Genesis 44, 18)
dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum (Liber Genesis 44, 21)
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus (Liber Genesis 44, 24)
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri (Liber Genesis 44, 26)
videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos (Liber Genesis 44, 31)
en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos (Liber Genesis 45, 12)
nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quæ vidistis in Ægypto festinate et adducite eum ad me (Liber Genesis 45, 13)
cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum ejus (Liber Genesis 45, 14)
osculatusque est Joseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quæ ausi sunt loqui ad eum (Liber Genesis 45, 15)
præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes (Liber Genesis 45, 19)
ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos (Liber Genesis 46, 4)
filii Zabulon Sared et Helon et Jahelel (Liber Genesis 46, 14)