Löydetty 8031 Tulokset: Ló
populus magnus et multus et proceræ longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis (Liber Deuteronomii 2, 21)
hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni cælo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur (Liber Deuteronomii 2, 25)
egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad prœlium in Jesa (Liber Deuteronomii 2, 32)
et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo (Liber Deuteronomii 2, 33)
cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam (Liber Deuteronomii 2, 34)
absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quæ adiacent torrenti Jeboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster (Liber Deuteronomii 2, 37)
itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai (Liber Deuteronomii 3, 1)
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon (Liber Deuteronomii 3, 2)
et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos (Liber Deuteronomii 3, 6)
tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Liber Deuteronomii 3, 8)
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus ejus ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus (Liber Deuteronomii 3, 11)
terramque possedimus in tempore illo ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad (Liber Deuteronomii 3, 12)