Löydetty 255 Tulokset: Judicium
nolite judicare secundum faciem sed justum judicium judicate (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)
et si judico ego judicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
dixit ei Jesus in judicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
nunc judicium est mundi nunc princeps hujus mundi eicietur foras (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)
in humilitate judicium ejus sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita ejus (Actus Apostolorum 8, 33)
scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Epistula ad Romanos 2, 2)
existimas autem hoc o homo qui judicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies judicium Dei (Epistula ad Romanos 2, 3)
et non sicut per unum peccantem ita et donum nam judicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in justificationem (Epistula ad Romanos 5, 16)
qui enim manducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus (Epistula I ad Corinthios 11, 29)
si quis esurit domi manducet ut non in judicium conveniatis cetera autem cum venero disponam (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit judicium quicumque est ille (Epistula ad Galatas 5, 10)
non neophytum ne in superbia elatus in judicium incidat diaboli (Epistula I ad Timotheum 3, 6)