Löydetty 91 Tulokset: Judæi

  • responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)

  • exinde quærebat Pilatus dimittere eum Judæi autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Cæsaris omnis qui se regem facit contradicit Cæsari (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)

  • Judæi ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)

  • erant autem in Hierusalem habitantes Judæi viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo sunt (Actus Apostolorum 2, 5)

  • Judæi quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei (Actus Apostolorum 2, 11)

  • stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri judæi et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea (Actus Apostolorum 2, 14)

  • cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Judæi ut eum interficerent (Actus Apostolorum 9, 23)

  • videntes autem turbas Judæi repleti sunt zelo et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur blasphemantes (Actus Apostolorum 13, 45)

  • Judæi autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et ejecerunt eos de finibus suis (Actus Apostolorum 13, 50)

  • qui vero increduli fuerunt Judæi suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres (Actus Apostolorum 14, 2)

  • supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem æstimantes eum mortuum esse (Actus Apostolorum 14, 18)

  • et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Judæi (Actus Apostolorum 16, 20)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina