Löydetty 1194 Tulokset: Joshua promissa terra
dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est (Actus Apostolorum 7, 33)
hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta (Actus Apostolorum 7, 36)
dicentes ad Aaron fac nobis deos qui præcedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Ægypti nescimus quid factum sit ei (Actus Apostolorum 7, 40)
cælum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum ædificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meæ est (Actus Apostolorum 7, 49)
in humilitate judicium ejus sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita ejus (Actus Apostolorum 8, 33)
surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum (Actus Apostolorum 9, 8)
Deus plebis Israël elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea (Actus Apostolorum 13, 17)
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum (Actus Apostolorum 13, 19)
audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra ejusmodi non enim fas est eum vivere (Actus Apostolorum 22, 22)
qui sunt Israhelitæ quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa (Epistula ad Romanos 9, 4)
dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra (Epistula ad Romanos 9, 17)
nam et si sunt qui dicantur dii sive in cælo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi (Epistula I ad Corinthios 8, 5)