Löydetty 34 Tulokset: Jojadæ

  • constituit autem Jojadæ præpositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis juxta dispositionem David (Liber II Paralipomenon 23, 18)

  • fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis (Liber II Paralipomenon 24, 2)

  • accepit autem ei Jojadæ uxores duas e quibus genuit filios et filias (Liber II Paralipomenon 24, 3)

  • vocavitque rex Jojadæ principem et dixit ei quare non tibi fuit curæ ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Hierusalem pecuniam quæ constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii (Liber II Paralipomenon 24, 6)

  • cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Jojadæ reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ (Liber II Paralipomenon 24, 14)

  • senuit autem Jojadæ plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum (Liber II Paralipomenon 24, 15)

  • spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Jojadæ sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis hæc dicit Dominus quare transgredimini præceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojadæ pater illius secum sed interfecit filium ejus qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat (Liber II Paralipomenon 24, 22)

  • et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum (Liber II Paralipomenon 24, 25)

  • Dominus dedit te sacerdotem pro Jojadæ sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem (Liber Ieremiae 29, 26)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina