Löydetty 311 Tulokset: Jacob

  • verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini judicio et virtute ut adnuntiem Jacob scelus suum et Israël peccatum suum (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • audite hæc principes domus Jacob et judices domus Israël qui abominamini judicium et omnia recta pervertitis (Prophetia Michaeae 3, 9)

  • et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillæ super herbam quæ non expectat virum et non præstolatur filios hominum (Prophetia Michaeae 5, 7)

  • et erunt reliquiæ Jacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in jumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat (Prophetia Michaeae 5, 8)

  • dabis veritatem Jacob misericordiam Abraham quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis (Prophetia Michaeae 7, 20)

  • quia reddidit Dominus superbiam Jacob sicut superbiam Israël quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt (Prophetia Nahum 2, 2)

  • dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Jacob dicit Dominus et dilexi Jacob (Prophetia Malachiae 1, 2)

  • disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob et offerentem munus Domino exercituum (Prophetia Malachiae 2, 12)

  • ego enim Dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti (Prophetia Malachiae 3, 6)

  • Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Jacob Jacob autem genuit Judam et fratres ejus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 2)

  • Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Jacob (Evangelium secundum Matthaeum 1, 15)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina