Löydetty 2334 Tulokset: Israel Map
moveruntque castra filii Israël et venerunt in civitates eorum die tertio quarum hæc vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim (Liber Iosue 9, 17)
et non percusserunt eos eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël murmuravit itaque omne vulgus contra principes (Liber Iosue 9, 18)
qui responderunt eis juravimus illis in nomine Domini Dei Israël et idcirco non possumus eos contingere (Liber Iosue 9, 19)
fecit ergo Josue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israël ut non occiderentur (Liber Iosue 9, 26)
quæ cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Josue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi ejus sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël et essent fœderati eorum (Liber Iosue 10, 1)
ascendite ad me et ferte præsidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Josue et filios Israël (Liber Iosue 10, 4)
et conturbavit eos Dominus a facie Israël contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda (Liber Iosue 10, 10)
cumque fugerent filios Israël et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israël (Liber Iosue 10, 11)
tunc locutus est Josue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israël dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon (Liber Iosue 10, 12)
non fuit ante et postea tam longa dies obœdiente Domino voci hominis et pugnante pro Israël (Liber Iosue 10, 14)
reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ (Liber Iosue 10, 15)
cæsis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem pæne consumptis hii qui Israël effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas (Liber Iosue 10, 20)
