Mosaico decorativo

Löydetty 2334 Tulokset: Israel Map

  • quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis (Liber Deuteronomii 1, 3)

  • in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israël in terra possessionis suæ quam dedit ei Dominus (Liber Deuteronomii 2, 12)

  • præcepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti (Liber Deuteronomii 3, 18)

  • et nunc Israël audi præcepta et judicia quæ ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 1)

  • ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israël (Liber Deuteronomii 4, 44)

  • et hæc testimonia et cærimoniæ atque judicia quæ locutus est ad filios Israël quando egressi sunt de Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 45)

  • trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israël egressi ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 46)

  • vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)

  • audi Israël et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 6, 3)

  • audi Israël Dominus Deus noster Dominus unus est (Liber Deuteronomii 6, 4)

  • audi Israël tu transgredieris hodie Jordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad cælum usque muratas (Liber Deuteronomii 9, 1)

  • filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar (Liber Deuteronomii 10, 6)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina