Löydetty 2334 Tulokset: Israel Map
obumbraverunt autem et silvæ et omne lignum suavitatis Israël mandato Dei (Liber Baruch 5, 8)
adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ cum misericordia et justitia quæ est ab ipso (Liber Baruch 5, 9)
et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)
et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israël (Prophetia Ezechielis 3, 1)
et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israël et loqueris verba mea ad eos (Prophetia Ezechielis 3, 4)
non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël (Prophetia Ezechielis 3, 5)
domus autem Israël nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israël adtrita fronte est et duro corde (Prophetia Ezechielis 3, 7)
fili hominis speculatorem dedi te domui Israël et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 3, 17)
et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israël (Prophetia Ezechielis 4, 3)
et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israël super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem eorum (Prophetia Ezechielis 4, 4)
ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israël (Prophetia Ezechielis 4, 5)
et dixit Dominus sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos (Prophetia Ezechielis 4, 13)
