Löydetty 2335 Tulokset: Israel Censu
ait autem Samuhel ad universam domum Israël dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et præparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim (Liber I Samuelis 7, 3)
abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli (Liber I Samuelis 7, 4)
dixit autem Samuhel congregate universum Israël in Masphat ut orem pro vobis Dominum (Liber I Samuelis 7, 5)
et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et jejunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino judicavitque Samuhel filios Israël in Masphat (Liber I Samuelis 7, 6)
et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israël in Masphat et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël quod cum audissent filii Israël timuerunt a facie Philisthinorum (Liber I Samuelis 7, 7)
tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israël et exaudivit eum Dominus (Liber I Samuelis 7, 9)
factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire prœlium contra Israël intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et cæsi sunt a filiis Israël (Liber I Samuelis 7, 10)
egressique viri Israël de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar (Liber I Samuelis 7, 11)
et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel (Liber I Samuelis 7, 13)
et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israël Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israël de manu Philisthinorum eratque pax inter Israël et Amorreum (Liber I Samuelis 7, 14)
judicabat quoque Samuhel Israël cunctis diebus vitæ suæ (Liber I Samuelis 7, 15)
factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos judices Israël (Liber I Samuelis 8, 1)