Löydetty 772 Tulokset: Ira
angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras (Liber Baruch 6, 6)
similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat (Liber Baruch 6, 60)
si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 18)
sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 20)
nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua (Prophetia Ezechielis 7, 8)
venit tempus adpropinquavit dies qui emit non lætetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum ejus (Prophetia Ezechielis 7, 12)
canite tuba præparentur omnes et non est qui vadat ad prœlium ira enim mea super universum populum ejus (Prophetia Ezechielis 7, 14)
propterea hæc dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem (Prophetia Ezechielis 13, 13)
et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius (Prophetia Ezechielis 16, 42)
et evulsa est in ira in terramque projecta et ventus urens siccavit fructum ejus marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus ignis comedit eam (Prophetia Ezechielis 19, 12)
et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit nec idola Ægypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terræ Ægypti (Prophetia Ezechielis 20, 8)
et exacerbaverunt me filii in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea non custodierunt ut facerent ea quæ cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto (Prophetia Ezechielis 20, 21)