Löydetty 772 Tulokset: Ira
vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem (Liber Proverbiorum 29, 9)
vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior (Liber Proverbiorum 29, 22)
qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias (Liber Proverbiorum 30, 33)
idcirco unus interitus est hominis et jumentorum et æqua utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo jumento amplius cuncta subiacent vanitati (Liber Ecclesiastes 3, 19)
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum (Liber Ecclesiastes 5, 5)
melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Liber Ecclesiastes 7, 4)
ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit (Liber Ecclesiastes 7, 10)
aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt (Liber Ecclesiastes 11, 10)
his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est (Liber Ecclesiastes 12, 12)
nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum (Liber Sapientiae 1, 12)
videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis (Liber Sapientiae 5, 2)
acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos (Liber Sapientiae 5, 21)