Mosaico decorativo

Löydetty 772 Tulokset: Ira

  • siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos (Liber II Paralipomenon 9, 21)

  • verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Juda inventa sunt opera bona (Liber II Paralipomenon 12, 12)

  • iratusque Asa adversus videntem jussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos (Liber II Paralipomenon 16, 10)

  • et cum eis Levitas Semejam et Nathaniam et Zabadiam Asaël quoque et Semiramoth et Jonathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Joram sacerdotes (Liber II Paralipomenon 17, 8)

  • dixitque Josaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus (Liber II Paralipomenon 18, 6)

  • cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio præbes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris et idcirco iram quidem Domini merebaris (Liber II Paralipomenon 19, 2)

  • omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quæstio est de lege de mandato de cærimoniis de justificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis (Liber II Paralipomenon 19, 10)

  • et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Judam et Hierusalem propter hoc peccatum (Liber II Paralipomenon 24, 18)

  • et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojadæ pater illius secum sed interfecit filium ejus qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat (Liber II Paralipomenon 24, 22)

  • separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Judam vehementer irati reversi sunt in regionem suam (Liber II Paralipomenon 25, 10)

  • quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua (Liber II Paralipomenon 25, 15)

  • iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 19)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina