Löydetty 760 Tulokset: Ipse
et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terræ sicut lucustæ (Liber Iudith 2, 11)
præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari (Liber Iudith 3, 13)
cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israël tecum perditione disperiet (Liber Iudith 6, 3)
ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii pœnas exceperint ipse simul ultioni subiaceas (Liber Iudith 6, 6)
in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum (Liber Iudith 6, 12)
quemadmodum ipse Holofernis iratus jusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israël tunc etiam ipsum Achior diversis jubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus cæli defensor eorum est (Liber Iudith 6, 13)
dicentes Deus patrum nostrorum cujus tu virtutem prædicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas (Liber Iudith 6, 17)
tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti (Liber Iudith 9, 4)
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi (Liber Iudith 9, 10)
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)
porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea (Liber Iudith 13, 27)
quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus ejus sanabunt (Liber Iob 5, 18)
