Löydetty 1055 Tulokset: In Terram
unum Deum cæli coluerunt qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Ægyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus (Liber Iudith 5, 9)
cumque gravaret eos rex Ægypti atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Ægypti plagis variis (Liber Iudith 5, 10)
nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt prœliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam (Liber Iudith 5, 22)
filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)
contestamur hodie cælum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis (Liber Iudith 7, 17)
et cum in faciem ejus intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis jubente domino suo (Liber Iudith 10, 20)
non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum (Liber Iudith 11, 19)
porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram (Liber Iudith 13, 23)
benedictus Dominus qui creavit cælum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum (Liber Iudith 13, 24)
videns autem Achior caput Holofernis angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram et æstuavit anima ejus (Liber Iudith 13, 29)
sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns jacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua (Liber Iudith 14, 14)
rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias (Liber Esther 10, 1)