Löydetty 1307 Tulokset: In Domum Suam
natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo lætabitur (Liber Proverbiorum 17, 21)
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere (Liber Proverbiorum 18, 14)
qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiæ inveniet bona (Liber Proverbiorum 19, 8)
qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur (Liber Proverbiorum 19, 16)
feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei (Liber Proverbiorum 19, 17)
abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam (Liber Proverbiorum 19, 24)
sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam (Liber Proverbiorum 20, 2)
a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam (Liber Proverbiorum 20, 24)
qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur (Liber Proverbiorum 21, 13)
qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam (Liber Proverbiorum 21, 23)
vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam (Liber Proverbiorum 21, 29)
proverbium est adulescens juxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea (Liber Proverbiorum 22, 6)