Löydetty 1307 Tulokset: In Domum Suam
reversus est autem Josaphat rex Juda domum suam pacifice in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 19, 1)
ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini (Liber II Paralipomenon 20, 28)
noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore (Liber II Paralipomenon 21, 7)
sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti (Liber II Paralipomenon 21, 13)
voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Joram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab (Liber II Paralipomenon 22, 7)
cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Juda et filios fratrum Ochoziæ qui ministrabant ei et interfecit illos (Liber II Paralipomenon 22, 8)
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et janitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quæ appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini (Liber II Paralipomenon 23, 5)
nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini (Liber II Paralipomenon 23, 6)
itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras (Liber II Paralipomenon 23, 17)
adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terræ et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portæ superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali (Liber II Paralipomenon 23, 20)
post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini (Liber II Paralipomenon 24, 4)
Otholia enim impiissima et filii ejus destruxerunt domum Domini et de universis quæ sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim (Liber II Paralipomenon 24, 7)