Löydetty 1758 Tulokset: Ima
sed et omnia animantia jumenta et reptilia quæ repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt (Liber Genesis 8, 19)
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci (Liber Genesis 8, 21)
et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt (Liber Genesis 9, 2)
sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis (Liber Genesis 9, 5)
quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo (Liber Genesis 9, 6)
et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ (Liber Genesis 9, 10)
dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas (Liber Genesis 9, 12)
et recordabor fœderis mei vobiscum et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam universam carnem (Liber Genesis 9, 15)
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9, 16)
et Ebal et Abimaël Saba (Liber Genesis 10, 28)
tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam (Liber Genesis 12, 5)
dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui (Liber Genesis 12, 13)