Löydetty 528 Tulokset: Illum
et accedunt ad illum Jacobus et Johannes filii Zebedæi dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis (Evangelium secundum Marcum 10, 35)
et stans Jesus præcepit illum vocari et vocant cæcum dicentes ei animæquior esto surge vocat te (Evangelium secundum Marcum 10, 49)
et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim intrœuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite (Evangelium secundum Marcum 11, 2)
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc (Evangelium secundum Marcum 11, 3)
et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt (Evangelium secundum Marcum 12, 4)
et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam cædentes alios vero occidentes (Evangelium secundum Marcum 12, 5)
adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum (Evangelium secundum Marcum 12, 6)
qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quærebat quomodo illum oportune traderet (Evangelium secundum Marcum 14, 11)
amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum (Evangelium secundum Marcum 14, 51)
et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Jesu Nazareno eras (Evangelium secundum Marcum 14, 67)
rursus autem cum vidisset illum ancilla cœpit dicere circumstantibus quia hic ex illis est (Evangelium secundum Marcum 14, 69)