Löydetty 528 Tulokset: Illum
amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo (Liber Ecclesiasticus 22, 31)
et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur (Liber Ecclesiasticus 25, 15)
non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est (Liber Ecclesiasticus 27, 22)
multa audivi et non coæquavi ei et Dominus odiet illum (Liber Ecclesiasticus 27, 27)
sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis (Liber Ecclesiasticus 29, 8)
verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum (Liber Ecclesiasticus 29, 11)
propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam ejus ne dimittas illum vacuum (Liber Ecclesiasticus 29, 12)
doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas (Liber Ecclesiasticus 30, 13)
verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo (Liber Ecclesiasticus 31, 42)
qui timet Deum excipiet doctrinam ejus et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem (Liber Ecclesiasticus 32, 18)
timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis (Liber Ecclesiasticus 33, 1)