Löydetty 422 Tulokset: Igitur
factum est igitur ut populus terræ inpediret manus populi Judæ et turbaret eos in ædificando (Liber Esdrae 4, 4)
nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa ædificata fuerit et muri ejus instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges hæc noxa perveniet (Liber Esdrae 4, 13)
igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii ejus secundum quod præceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt (Liber Esdrae 6, 13)
convenerunt igitur omnes viri Juda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis (Liber Esdrae 10, 9)
igitur Jonathan filius Asaël et Jaazia filius Thecuæ steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos (Liber Esdrae 10, 15)
et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros judæos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent (Liber Nehemiae 5, 8)
igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo (Liber Nehemiae 13, 30)
igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua (Liber Thobis 1, 11)
igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum (Liber Thobis 4, 1)
flebat igitur mater ejus inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostræ solacium vitæ nostræ spem posteritatis nostræ (Liber Thobis 10, 4)
anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum (Liber Iudith 1, 5)
ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 15)