Löydetty 422 Tulokset: Igitur
quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Jozabad et Jedihel et Michaël et Jozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse (Liber I Paralipomenon 12, 20)
igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)
adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo (Liber I Paralipomenon 16, 1)
igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens (Liber I Paralipomenon 17, 3)
nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es (Liber I Paralipomenon 17, 23)
igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos (Liber I Paralipomenon 19, 4)
igitur Joab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israël et perrexit contra Syrum (Liber I Paralipomenon 19, 10)
aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israël nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me (Liber I Paralipomenon 21, 12)
igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram (Liber I Paralipomenon 21, 21)
in auro et argento ære et ferro cujus non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum (Liber I Paralipomenon 22, 16)
præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini (Liber I Paralipomenon 22, 19)
igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israël (Liber I Paralipomenon 23, 1)