Löydetty 341 Tulokset: Hominis
adsumpsit autem Jesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate (Evangelium secundum Lucam 21, 27)
vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt et stare ante Filium hominis (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen væ illi homini per quem traditur (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
Jesus autem dixit ei Juda osculo Filium hominis tradis (Evangelium secundum Lucam 22, 48)
ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
et dicit ei amen amen dico vobis videbitis cælum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)
et nemo ascendit in cælum nisi qui descendit de cælo Filius hominis qui est in cælo (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
et potestatem dedit ei et judicium facere quia Filius hominis est (Evangelium secundum Ioannem 5, 27)