Löydetty 174 Tulokset: Hominem
et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et præsit piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili quod movetur in terra (Liber Genesis 1, 26)
et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos (Liber Genesis 1, 27)
formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ et factus est homo in animam viventem (Liber Genesis 2, 7)
plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat (Liber Genesis 2, 8)
tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum (Liber Genesis 2, 15)
dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui (Liber Genesis 2, 18)
Adam vero cognovit Havam uxorem suam quæ concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum (Liber Genesis 4, 1)
hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum (Liber Genesis 5, 1)
pænituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus (Liber Genesis 6, 6)
delebo inquit hominem quem creavi a facie terræ ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres cæli pænitet enim me fecisse eos (Liber Genesis 6, 7)
habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons (Liber Genesis 24, 29)
locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis (Liber Genesis 26, 27)