Löydetty 771 Tulokset: Hierusalem

  • in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu ejus (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • et erit in die illa quæram conterere omnes gentes quæ veniunt contra Hierusalem (Prophetia Zachariae 12, 9)

  • et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiæ et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti (Prophetia Zachariae 12, 10)

  • in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon (Prophetia Zachariae 12, 11)

  • in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatæ (Prophetia Zachariae 13, 1)

  • et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in prœlium et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non auferetur ex urbe (Prophetia Zachariae 14, 2)

  • et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem prærupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium ejus ad meridiem (Prophetia Zachariae 14, 4)

  • et erit in die illa exibunt aquæ vivæ de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in æstate et in hieme erunt (Prophetia Zachariae 14, 8)

  • et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portæ Prioris usque ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia regis (Prophetia Zachariae 14, 10)

  • et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed sedebit Hierusalem secura (Prophetia Zachariae 14, 11)

  • et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos et oculi ejus contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo (Prophetia Zachariae 14, 12)

  • sed et Judas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiæ omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multæ satis (Prophetia Zachariae 14, 14)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina