Löydetty 771 Tulokset: Hierusalem

  • in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum ejus et extranei ingrediebantur portas ejus et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis (Prophetia Abdiae 1, 11)

  • et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quæ in Bosforo est possidebit civitates austri (Prophetia Abdiae 1, 20)

  • verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda quod vidit super Samariam et Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 1)

  • in scelere Jacob omne istud et in peccatis domus Israël quod scelus Jacob nonne Samaria et quæ excelsa Judæ nonne Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 5)

  • quia desperata est plaga ejus quia venit usque ad Judam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 9)

  • quia infirmata est in bonum quæ habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 12)

  • qui ædificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate (Prophetia Michaeae 3, 10)

  • propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum (Prophetia Michaeae 3, 12)

  • et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • et tu turris Gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiæ Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 8)

  • et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina ædituorum cum sacerdotibus (Prophetia Sophoniae 1, 4)

  • et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male (Prophetia Sophoniae 1, 12)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina