Löydetty 771 Tulokset: Hierusalem

  • et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitæ meæ ut ascendam cum rege Hierusalem (Liber II Samuelis 19, 34)

  • et separatus est omnis Israël a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Juda adheserunt regi suo a Jordane usque Hierusalem (Liber II Samuelis 20, 2)

  • cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis præbens et non est ingressus ad eas sed erant clausæ usque ad diem mortis suæ in viduitate viventes (Liber II Samuelis 20, 3)

  • egressi sunt ergo cum eo viri Joab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri (Liber II Samuelis 20, 7)

  • ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Joab autem reversus est Hierusalem ad regem (Liber II Samuelis 20, 22)

  • et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem (Liber II Samuelis 24, 8)

  • cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusei (Liber II Samuelis 24, 16)

  • dies autem quibus regnavit David super Israël quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus (Liber I Regum 2, 11)

  • misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei ædifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc (Liber I Regum 2, 36)

  • dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis (Liber I Regum 2, 38)

  • nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset (Liber I Regum 2, 41)

  • confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti accepit namque filiam ejus et adduxit in civitatem David donec conpleret ædificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum (Liber I Regum 3, 1)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina