Löydetty 771 Tulokset: Hierusalem
et rogaverunt Gazenses Jonathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum (Liber I Maccabaeorum 11, 62)
et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Jonatha in Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus (Liber I Maccabaeorum 12, 25)
et ædificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant (Liber I Maccabaeorum 12, 36)
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro (Liber I Maccabaeorum 13, 10)
remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem jam non sit tributarium (Liber I Maccabaeorum 13, 39)
qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt (Liber I Maccabaeorum 13, 49)
et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatæ (Liber I Maccabaeorum 14, 19)
et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati (Liber I Maccabaeorum 14, 36)
et conlocavit in ea viros judæos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 14, 37)
Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quæ fabricata sunt et præsidia quæ struxisti quæ tenes maneant tibi (Liber I Maccabaeorum 15, 7)