Löydetty 417 Tulokset: Fratres
de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 1)
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)
vos autem fratres nolite deficere benefacientes (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 13)
seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem juvenes ut fratres (Epistula I ad Timotheum 5, 1)
qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt hæc doce et exhortare (Epistula I ad Timotheum 6, 2)
festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes (Epistula II ad Timotheum 4, 21)
qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens (Epistula ad Hebraeos 2, 11)
unde fratres sancti vocationis cælestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostræ Jesum (Epistula ad Hebraeos 3, 1)
videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo (Epistula ad Hebraeos 3, 12)
habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi (Epistula ad Hebraeos 10, 19)
rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis (Epistula Iacobi 1, 2)