Löydetty 71 Tulokset: Foris
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum (Evangelium secundum Ioannem 20, 11)
quid enim mihi de his qui foris sunt judicare nonne de his qui intus sunt vos judicatis (Epistula I ad Corinthios 5, 12)
nam eos qui foris sunt Deus judicabit auferte malum ex vobis ipsis (Epistula I ad Corinthios 5, 13)
propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem (Epistula II ad Corinthios 4, 16)
nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnæ intus timores (Epistula II ad Corinthios 7, 5)
in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes (Epistula ad Colossenses 4, 5)
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 12)
oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem (Apocalypsis Ioannis 5, 1)
atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Apocalypsis Ioannis 11, 2)
foris canes et venefici et inpudici et homicidæ et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium (Apocalypsis Ioannis 22, 15)