Löydetty 453 Tulokset: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio
justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio (Epistula ad Romanos 3, 22)
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum (Epistula ad Romanos 3, 25)
arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Epistula ad Romanos 3, 28)
quoniam quidem unus Deus qui justificabit circumcisionem ex fide et præputium per fidem (Epistula ad Romanos 3, 30)
legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus (Epistula ad Romanos 3, 31)
quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem (Epistula ad Romanos 4, 1)
si enim Abraham ex operibus justificatus est habet gloriam sed non apud Deum (Epistula ad Romanos 4, 2)
quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 3)
qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum (Epistula ad Romanos 4, 18)
neque quia semen sunt Abrahæ omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen (Epistula ad Romanos 9, 7)
et sicut prædixit Esajas nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus (Epistula ad Romanos 9, 29)
dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin (Epistula ad Romanos 11, 1)