Mosaico decorativo

Löydetty 1377 Tulokset: Filii

  • filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar (Liber Deuteronomii 10, 6)

  • cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia ejus et robustam manum extentumque brachium (Liber Deuteronomii 11, 2)

  • ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiæ vestræ famuli et famulæ atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos (Liber Deuteronomii 12, 12)

  • egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuæ atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis (Liber Deuteronomii 13, 13)

  • filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo (Liber Deuteronomii 14, 1)

  • nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël (Liber Deuteronomii 17, 20)

  • ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii ejus in sempiternum (Liber Deuteronomii 18, 5)

  • accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine ejus et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est judicetur (Liber Deuteronomii 21, 5)

  • non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur (Liber Deuteronomii 24, 16)

  • filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua (Liber Deuteronomii 28, 32)

  • tenera mulier et delicata quæ super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu ejus super filii et filiæ carnibus (Liber Deuteronomii 28, 56)

  • dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terræ illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus (Liber Deuteronomii 29, 22)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina