Löydetty 1377 Tulokset: Filii
sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum præstoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 18, 2)
tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quæ ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur (Liber Numeri 18, 7)
primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israël tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis (Liber Numeri 18, 11)
omne quod ex voto reddiderint filii Israël tuum erit (Liber Numeri 18, 14)
omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israël Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis (Liber Numeri 18, 19)
ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum (Liber Numeri 18, 22)
cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israël et advenæ qui habitant inter eos sanctum jure perpetuo (Liber Numeri 19, 10)
veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco (Liber Numeri 20, 1)
hæc est aqua Contradictionis ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum et sanctificatus est in eis (Liber Numeri 20, 13)
dixeruntque filii Israël per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod justum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus (Liber Numeri 20, 19)
profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth (Liber Numeri 21, 10)
quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione (Liber Numeri 25, 7)