Mosaico decorativo

Löydetty 3413 Tulokset: Filii Israel

  • et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel (Liber I Samuelis 7, 13)

  • et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israël Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israël de manu Philisthinorum eratque pax inter Israël et Amorreum (Liber I Samuelis 7, 14)

  • judicabat quoque Samuhel Israël cunctis diebus vitæ suæ (Liber I Samuelis 7, 15)

  • factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos judices Israël (Liber I Samuelis 8, 1)

  • fuitque nomen filii ejus primogeniti Johel et nomen secundi Abia judicum in Bersabee (Liber I Samuelis 8, 2)

  • et non ambulaverunt filii illius in viis ejus sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt judicium (Liber I Samuelis 8, 3)

  • congregati ergo universi majores natu Israël venerunt ad Samuhel in Ramatha (Liber I Samuelis 8, 4)

  • dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut judicet nos sicut universæ habent nationes (Liber I Samuelis 8, 5)

  • dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israël vadat unusquisque in civitatem suam (Liber I Samuelis 8, 22)

  • et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Jemini fortis robore (Liber I Samuelis 9, 1)

  • et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israël melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum (Liber I Samuelis 9, 2)

  • olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns (Liber I Samuelis 9, 9)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina