Mosaico decorativo

Löydetty 3413 Tulokset: Filii Israel

  • et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi (Prophetia Ezechielis 39, 23)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Jacob et miserebor omnis domus Israël et adsumam zelum pro nomine sancto meo (Prophetia Ezechielis 39, 25)

  • et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 29)

  • in visionibus Dei adduxit me in terram Israël et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum (Prophetia Ezechielis 40, 2)

  • et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quæ tu vides domui Israël (Prophetia Ezechielis 40, 4)

  • porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei (Prophetia Ezechielis 40, 46)

  • et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a majestate ejus (Prophetia Ezechielis 43, 2)

  • dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israël in æternum et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis (Prophetia Ezechielis 43, 7)

  • tu autem fili hominis ostende domui Israël templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam (Prophetia Ezechielis 43, 10)

  • et dixit Dominus ad me porta hæc clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam eritque clausa (Prophetia Ezechielis 44, 2)

  • et dices ad exasperantem me domum Israël hæc dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israël (Prophetia Ezechielis 44, 6)

  • hæc dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël (Prophetia Ezechielis 44, 9)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina