Löydetty 3413 Tulokset: Filii Israel
en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël (Canticum Canticorum 3, 7)
mulieres eorum insensatæ sunt et nequissimi filii eorum (Liber Sapientiae 3, 12)
filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur (Liber Sapientiae 3, 16)
ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua (Liber Sapientiae 4, 6)
hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent scivit justum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit (Liber Sapientiae 10, 5)
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cœpit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia (Liber Sapientiae 14, 15)
ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat (Liber Sapientiae 16, 26)
multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est (Liber Ecclesiasticus 2, 11)
filii sapientiæ ecclesia justorum et natio illorum obaudientia et dilectio (Liber Ecclesiasticus 3, 1)
judicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis (Liber Ecclesiasticus 3, 2)
filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum (Liber Ecclesiasticus 7, 25)