Löydetty 3413 Tulokset: Filii Israel
et fugit ipse et filii ejus in montes et reliquerunt quæcumque habebant in civitate (Liber I Maccabaeorum 2, 28)
ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala (Liber I Maccabaeorum 2, 30)
et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum (Liber I Maccabaeorum 2, 38)
tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israël omnis voluntarius in lege (Liber I Maccabaeorum 2, 42)
et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël in fortitudine (Liber I Maccabaeorum 2, 46)
nunc ergo o filii æmulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum (Liber I Maccabaeorum 2, 50)
Jesus dum implet verbum factus est dux Israël (Liber I Maccabaeorum 2, 55)
vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis (Liber I Maccabaeorum 2, 64)
et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israël planctu magno (Liber I Maccabaeorum 2, 70)
et adiuvabant eum omnes fratres ejus et universi qui se coniunxerant patri ejus et prœliabantur prœlium Israël cum lætitia (Liber I Maccabaeorum 3, 2)
et perambulavit civitates Juda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 8)
et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 10)