Löydetty 4347 Tulokset: Fe
præcipe filiis Israël et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua (Liber Numeri 28, 2)
hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum (Liber Numeri 28, 3)
unum offeretis mane et alterum ad vesperam (Liber Numeri 28, 4)
alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum ejus oblationem suavissimi odoris Domino (Liber Numeri 28, 8)
die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio et liba (Liber Numeri 28, 9)
in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos (Liber Numeri 28, 11)
hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis (Liber Numeri 28, 15)
offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem (Liber Numeri 28, 19)
præter holocaustum matutinum quod semper offertis (Liber Numeri 28, 23)
dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 28, 26)
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem (Liber Numeri 28, 27)
inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis (Liber Numeri 28, 31)