Löydetty 4347 Tulokset: Fe
offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similæ decimam partem œphi conspersæ oleo quod mensuram habebit quartam partem hin (Liber Numeri 15, 4)
et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino (Liber Numeri 15, 7)
quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas (Liber Numeri 15, 8)
eodem ritu offerent sacrificia (Liber Numeri 15, 14)
oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium ejus ac liba ut cærimoniæ postulant hircumque pro peccato (Liber Numeri 15, 24)
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo (Liber Numeri 15, 25)
quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo (Liber Numeri 15, 27)
verbum enim Domini contempsit et præceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam (Liber Numeri 15, 31)
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis (Liber Numeri 16, 10)
tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum (Liber Numeri 16, 17)
quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron (Liber Numeri 16, 18)
sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quæ ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum (Liber Numeri 16, 30)