Löydetty 4347 Tulokset: Fe
et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quæ de navi essent et sic factum est ut omnes animæ evaderent ad terram (Actus Apostolorum 27, 44)
contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum (Actus Apostolorum 28, 8)
quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit (Epistula ad Romanos 1, 19)
propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ nam feminæ eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Epistula ad Romanos 1, 26)
similiter autem et masculi relicto naturali usu feminæ exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes (Epistula ad Romanos 1, 27)
insipientes inconpositos sine affectione absque fœdere sine misericordia (Epistula ad Romanos 1, 31)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)
non enim qui in manifesto Judæus est neque quæ in manifesto in carne circumcisio (Epistula ad Romanos 2, 28)
si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico (Epistula ad Romanos 3, 5)
contritio et infelicitas in viis eorum (Epistula ad Romanos 3, 16)
nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis (Epistula ad Romanos 3, 21)
sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus (Epistula ad Romanos 4, 6)