Löydetty 4347 Tulokset: Fe
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in æterna tabernacula (Evangelium secundum Lucam 16, 9)
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno (Evangelium secundum Lucam 16, 22)
numquid gratiam habet servo illi quia fecit quæ sibi imperaverat non puto (Evangelium secundum Lucam 17, 9)
sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus (Evangelium secundum Lucam 17, 10)
et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
et Jesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo (Evangelium secundum Lucam 18, 43)
et cum venisset ad locum suspiciens Jesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
et festinans descendit et excepit illum gaudens (Evangelium secundum Lucam 19, 6)
hæc illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur (Evangelium secundum Lucam 19, 11)