Löydetty 4347 Tulokset: Fe
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem, dixerunt Iudæus factus est rex Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. (Prophetia Danielis 14, 27)
Erat autem Habacuc propheta in Iudæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 32)
Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 33)
Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. (Prophetia Danielis 14, 38)
judicate matrem vestram judicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir ejus auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum (Prophetia Osee 2, 2)
et hæc nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quæ fecerunt Baal (Prophetia Osee 2, 8)
et cessare faciam omne gaudium ejus sollemnitatem ejus neomeniam ejus sabbatum ejus et omnia festa tempora ejus (Prophetia Osee 2, 11)
et auferam nomina Baalim de ore ejus et non recordabitur ultra nominis eorum (Prophetia Osee 2, 17)
et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam (Prophetia Osee 4, 5)
fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor (Prophetia Osee 4, 11)
non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit (Prophetia Osee 4, 14)
separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores ejus (Prophetia Osee 4, 18)