Mosaico decorativo

Löydetty 4347 Tulokset: Fe

  • et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus ejus per singulos menses adferet primitiva quia aquæ ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam (Prophetia Ezechielis 47, 12)

  • et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiæ terræ quia sanctificatæ sunt Domino (Prophetia Ezechielis 48, 14)

  • Et ipse mutat tempora, et ætates transfert regna, atque constituit dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam (Prophetia Danielis 2, 21)

  • Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet. (Prophetia Danielis 2, 25)

  • Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires. (Prophetia Danielis 2, 30)

  • Huius statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex ære. (Prophetia Danielis 2, 32)

  • tibiæ autem ferreæ, pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis. (Prophetia Danielis 2, 33)

  • Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos. (Prophetia Danielis 2, 34)

  • Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)

  • Et regnum quartum erit velut ferrum. quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc. (Prophetia Danielis 2, 40)

  • Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)

  • Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum. (Prophetia Danielis 2, 42)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina