Löydetty 4347 Tulokset: Fe
congregatione argenti et æris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos (Prophetia Ezechielis 22, 20)
fecerunt hæc tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum (Prophetia Ezechielis 23, 30)
et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta ejus devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 23, 34)
sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt (Prophetia Ezechielis 23, 38)
cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam hæc fecerunt in medio domus meæ (Prophetia Ezechielis 23, 39)
et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum (Prophetia Ezechielis 23, 48)
congere frusta ejus in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena (Prophetia Ezechielis 24, 4)
pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio ejus et discocta sunt ossa illius in medio ejus (Prophetia Ezechielis 24, 5)
locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut præceperat mihi (Prophetia Ezechielis 24, 18)
et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis (Prophetia Ezechielis 24, 22)
eritque Hiezecihel vobis in portentum juxta omnia quæ fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 24, 24)
quia hæc dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israël (Prophetia Ezechielis 25, 6)