Löydetty 4347 Tulokset: Fe
et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba (Liber Ieremiae 14, 6)
numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut cæli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia hæc (Liber Ieremiae 14, 22)
et dabo eos in fervorem universis regnis terræ propter Manassem filium Ezechiæ regis Juda super omnibus quæ fecit in Hierusalem (Liber Ieremiae 15, 4)
et dispergam eos ventilabro in portis terræ interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi (Liber Ieremiae 15, 7)
infirmata est quæ peperit septem defecit anima ejus occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 15, 9)
væ mihi mater mea quare genuisti me virum rixæ virum discordiæ in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi (Liber Ieremiae 15, 10)
numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone et æs (Liber Ieremiae 15, 12)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ (Liber Ieremiae 16, 9)
peccatum Juda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum (Liber Ieremiae 17, 1)
perdix fovit quæ non peperit fecit divitias et non in judicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens (Liber Ieremiae 17, 11)
hæc dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem (Liber Ieremiae 17, 21)
et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus (Liber Ieremiae 17, 24)