Löydetty 4347 Tulokset: Fe
et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit (Liber Sapientiae 7, 27)
si autem sensus operatur quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex (Liber Sapientiae 8, 6)
et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellæ illius sapientia et præclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quærens ut mihi illam adsumerem (Liber Sapientiae 8, 18)
Deus parentum et Domine misericordiæ tuæ qui fecisti omnia verbo tuo (Liber Sapientiae 9, 1)
in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit (Liber Sapientiae 10, 11)
et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem æternam (Liber Sapientiae 10, 14)
inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo justi tulerunt spolia impiorum (Liber Sapientiae 10, 19)
quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas (Liber Sapientiae 10, 21)
iter fecerunt per deserta quæ non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas (Liber Sapientiae 11, 2)
aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes (Liber Sapientiae 11, 19)
diligis enim omnia quæ sunt et nihil odisti horum quæ fecisti nec enim odiens aliquid constituisti (Liber Sapientiae 11, 25)
quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra judicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti (Liber Sapientiae 12, 12)