Mosaico decorativo

Löydetty 4347 Tulokset: Fe

  • nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quæ non licebat (Liber II Maccabaeorum 6, 4)

  • alii vero ad proximas cœuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre (Liber II Maccabaeorum 6, 11)

  • hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus (Liber II Maccabaeorum 6, 21)

  • at ille cogitationem cepit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimæ conversationis et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta respondit cito dicens præmitti se velle in infernum (Liber II Maccabaeorum 6, 23)

  • adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur (Liber II Maccabaeorum 6, 28)

  • sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior (Liber II Maccabaeorum 6, 30)

  • supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineæ cogitationi masculinum animum inserens (Liber II Maccabaeorum 7, 21)

  • peto nate aspicias in cælum et terram et ad omnia quæ in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus (Liber II Maccabaeorum 7, 28)

  • ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (Liber II Maccabaeorum 7, 29)

  • nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento æternæ vitæ effecti sunt tu vero judicio Dei justas superbiæ pœnas solves (Liber II Maccabaeorum 7, 36)

  • tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desæviit indigne ferens derisum se (Liber II Maccabaeorum 7, 39)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina