Löydetty 4347 Tulokset: Fe
aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem (Liber Iob 6, 6)
numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi (Liber Iob 6, 22)
ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis (Liber Iob 6, 26)
sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet (Liber Iob 7, 9)
cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quæsieris non subsistam (Liber Iob 7, 21)
et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia (Liber Iob 8, 10)
auferat a me virgam suam et pavor ejus non me terreat (Liber Iob 9, 34)
et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere (Liber Iob 10, 7)
manus tuæ plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente præcipitas me (Liber Iob 10, 8)
memento quæso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me (Liber Iob 10, 9)
forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies (Liber Iob 11, 7)
excelsior cælo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces (Liber Iob 11, 8)