Mosaico decorativo

Löydetty 2385 Tulokset: Fame In Israel

  • tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israël ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a sæculo nomen tuum (Liber Isaiae 63, 16)

  • et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini (Liber Isaiae 66, 20)

  • sanctus Israël Domino primitiæ frugum ejus omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus (Liber Ieremiae 2, 3)

  • audite verbum Domini domus Jacob et omnes cognationes domus Israël (Liber Ieremiae 2, 4)

  • numquid servus est Israël aut vernaculus quare ergo est factus in prædam (Liber Ieremiae 2, 14)

  • quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum (Liber Ieremiae 2, 26)

  • et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi (Liber Ieremiae 3, 6)

  • quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Liber Ieremiae 3, 8)

  • et dixit Dominus ad me justificavit animam suam aversatrix Israël conparatione prævaricatricis Juda (Liber Ieremiae 3, 11)

  • vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israël ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum (Liber Ieremiae 3, 12)

  • in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris (Liber Ieremiae 3, 18)

  • sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israël dicit Dominus (Liber Ieremiae 3, 20)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina